- WALDSHUTUM
- WALDSHUTUMoppid. in extremis Rauracorum finibus, ultra Rhenum, sub Hercynia silva situm, sub Habspurgiis olim, a quibus et conditum dicitur. Nomen a custodia duxisse videtur, cuius illic contra silvam constituendae magna est opportunitas. Unum ex quatuor oppidis, quae vulgo Waldstadt dicuntur, quae aequalis fere intervallô ab invicem dissita, singulis pontibus Rhenum insternunt. Sunt autem illa Rinfeldia, Sacconium, Lauffenbergum et Waldshutum, sub Austriacis. Vide Christ. Urstis. Hist. Basil.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.